

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 8: Versus 3
Et Joanna,etc. Joanna, Dominus gratia ejus, vel Dominus misericors. cujus est omne quod vivimus.Procuratoris Herodis.Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat, quasi Herodis impiissimi procurator existit.De facultatibus,etc. Antiquus mos erat Judaeorum, nec ducebatur in culpam, ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Hic quia hoc in gentibus scandalum poterat facere, Paulus se memorat abstinuisse. Ministrabant ergo Domino carnalia, cujus metebant spiritualia, ut formam daret praedicatoribus quod victu et vestitu deberent esse contenti accipiendo a plebibus.